Quod chorus vatum venerandus olim
spiritu sancto cecinit repletus
in dei factum genitrice constat
esse Maria.
Haec deum celi dominumque terrae
virgo concepit peperitque virgo
atque post partum meruit manere
inviolata.
Quem senex justus Symeon in ulnis
in domo sumpsit domini gavisus
ob quod optatum proprio videret
lumine Christum.
Tu libens votis petimus precantes
regis aeterni genetrix faveto
clara quae celsi retinens olympi
regni petisti.
Sit deo nostro decus et potestas
sit salus perpes sit honor perennis
qui poli summa celi residens in arce
trinus et unus. Amen.