1
O quanta, qualia sunt illa sabbata
quae semper celebrat superna curia.
quae fessis requies, quae merces fortibus,
cum erit omnia Deus in omnibus.
2
Vere Ierusalem est illa civitas,
cuius pax iugis est, summa iucunditas,
ubi non praevenit rem desiderium,
nec desiderio minus est praemium.
3
Quis rex, quae curia, quale palatium,
quae pax, quae requies, quod illud gaudium,
huius participes exponant gloriam,
si quantum sentiunt, possint exprimere.
6
Illic ex sabbato succedet sabbatum,
perpes laetitia sabbatizantium,
nec ineffabiles cessabunt iubili,
quos decantabimus et nos et angeli.
7
Perenni Domino perpes sit gloria,
ex quo sunt, per quem sunt, in quo sunt omnia;
ex quo sunt, Pater est; per quem sunt, Filius;
in quo sunt, Patris et Filii Spiritus.